monumenta.ch > Plinius > sectio 186

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 6, 186
{XXXV} aedificia oppidi pauca; regnare feminam Candacen, quod nomen multis iam annis ad reginas transiit; delubrum Hammonis et ibi religiosum et toto tractu sacella. cetero cum potirentur rerum Aethiopes, insula ea magnae claritatis fuit. tradunt armatorum CCL dare solitam, artificum III alii reges Aethiopum XLV esse hodie traduntur.